monumenta.ch > Robertus S Remigii > habCod.Guelf.206Helmst..312 > csg251.99 > sectio 35 > bnf2495.107 > bmv343.236 > sectio 14 > sectio 158 > sectio 26 > sectio 87 > sectio 28 > sectio 8 > sectio 18 > sectio 11 > bkeCod.15.83r > csg250.249 > bavPal.lat.1449.167 > csg251.104 > sectio 65 > sectio 21 > sectio 16 > sectio 92

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hrabanus Maurus, De Universo, 3, 1, 92
Amasias, qui interpretatur populum tollens, significat malos rectores, qui populum Dei noxio errore sive pravis exemplis suis tollunt a vera religione, et inducunt in errorem atque pravam conversationem; qui videlicet, sicut Amasias, simulant in aliquibus bonos se esse, sed tamen non sunt, quia perfectum cor non habent in cultu Dei, sed nutantes atque vacillantes semper instabiles fiunt, et magis diabolo quam Deo servire probantur.